あらすじ
. 1877 edition.: ...lucem erutas alieno labore deducimur: nullo nobis seculo interdictum est, in omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi humanae iubecillitatis angustias libet, multum, per quod spatiemur, temporis est. Disputare cum Socrate licet, dubitare cum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis naturam cum Stoicis vincere, cum Cynicis excedere, cum rerum natura in consortium omnis aevi patiatur incedere. 6. Quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitn in illa toto nos demus animo, quae inmensa, quae aeterna sunt, quae cum melioribus communia? Isti, qui per officia discursant, qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint, cum omnium limina cotidie perambulaverint nec ullas apertas fores praeterierint, cum per diversissimas domos meritoriam salutationem circumtulerint; quotum quemque ex tam inmensa et variis cupiditatibus districta urbe poterunt videre? quam multi erunt, quorum illos aut somnus aut luxuria aut inhumanitas submoveat? 7. Quam multi qui illos, cum diu torserint, simulata festinatione transcurrant? quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient? quasi non inhumanius sit decipere quam excludere: quam multi hesterna crapula semisomnes et graves, illis miseriis somnum snum rumpentes, ut alienum exspectent, vix adlevatis labris insusurratum millies women oscitatione superbisslma reddent? 8. llos in veris officiis morari licet dicamus, qui Zenonem, qui Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites bonarum artium, qui Aristotelem et Theophrastum volent habere quam familiarissimos: nemo horum non vacabit, nemo non venientem ad se beatiorem amantioremque sui dimittet: nemo quemquam vacuis a se manibus abire patietur. 9. Nocte conveniri et interdiu ab omnibus mortalibus possunt Horum te mori nemo coget, omnes docebunt: horum nemo annos tuos content, suos tibi contribuit: nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius sumptuosa observatio. XV....